De Admirandis, Pag. 168
 
Vanini, De Admirandis

/p. 168/ fluviatilis aqua plus insolata est? Sane scripsit

Philosophorum Magister pusillos cucumeres,

si terra obruantur, grandescere magis,

quia minus aëris calore discoquantur. Alex

At cur quidam ciceres, quo diutius coquuntur,

eo fiunt aliquando duriores? I. C. – Quia

quantum inest humoris aërei consumitur

et aqueum terrestre, quod reliquum est, coit,

ut in ovorum coctione fit. Sed, heus pueri,

effundite aquas ad manus abstergendas. Tu

vero, Tarsi, preces ad Deum dirigas.

DIALOGUS XXVIII.

Alaxnder, Iulius Caesar et Tarsius

puer a poculis.

Tars.

Huc nitido precor intuitu

Flecte salutiferam faciem

Fronte serenus et irradia

Nominis ut sub honore tui

Has epulas liceat capere.

Te sine dulce nihil Domine,

Nec iuvat ore quid appetere

Pocula ni prius atque cibos

Dominicus favor imbueijt.

Alex. – Pia admodum et elegans oratiuncula.

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum